HISTORIA LIBRI GENESIS

CAPUT LXXXIV: De morte Rachel in partu Benjamin

#Gen. XXXV

Egressus autem inde Jacob, venit verno tempore ad terram, quae ducit Ephratem, id est Bethleem. Et est anticipatio, post enim dicta est Ephratia, ab uxore Caleph, quae ibi sepulta est. Ibique cum parturiret Rachel coepit periclitari, tamen peperit filium. Egrediente autem anima prae dolore partus, moriens, vocavit filium Bennoni, id est filium doloris. Pater autem circumcidit eum, et vocavit filium Benjamin, id est filium dexterae. Sepulta est ergo Rachel in via, quae ducit Bethleem, et sola inter cognatos, honorem sepulturae Abrahae habere non meruit. Erexitque Jacob titulum super sepulcrum ejus, qui apparet usque in praesentem diem. Et egressus inde, fixit tabernaculum trans turrim Ader, id est turrim gregis. Hunc locum dicunt Hebraei, ubi post aedificatum est templum, et dictum, quasi quodam vaticinio, turrim gregis, id est congregationis futurae ad templum. Sed Hieronymus ait locum esse juxta Bethleem, ubi vel angelorum grex, in ortu Domini, cecinit, vel Jacob greges suos pavit, nomen inde loco relinquens. Cumque habitaret ibi, Ruben dormivit cum Bala concubina patris; quod tamen non latuit Jacob.